Latin
LIBER TERTIVS, DE
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 184
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ob causam &Aristoteles ait, in Regionibus frigidissimis, corpora perusta gelu, pusilla esse, quia in eis neque calor neque humor dilatari poßint, cum frigore meatus obstructi sint. Postea longißime uagantur effectiones per accidens, ut uinum frigefacit corpora in iurgitantium, quia immodica ingurgitatio extinguit calorem natiuum uentriculi &Epatis. Interdum &contrarias effectiones habent calor &frigus per ἀντιπεριστασιp. Sic enim uocant, cum contraria qualitas obsidet contrariam, quo fit, ut inclusa intendatur, quia uirtus coniuncta fortior est quam dispersa. Exempla ubique obuia sunt, Fontes &subterranea loca hyeme fiunt calidiora, quia inclusi halitus, in quibus aliquid caloris est, propter circumstans frigus fiunt densiores, nec copiose sparguntur foras. Inde &aphorismus Google aphorismus Hippocratis inquit, Ventres hyeme &Vere calidiores sunt natura, κοιλίαι γομῦνος καλ κρος θερμοτάται φύσει. Magis calent hyeme uentriculi, quia frigore circundata corpora magis continent natiuum calorem. In aestate uero cum pori sunt aperti, magis resoluitur calor in corporibus &fit languidior, quare &deterior fit in aestu concoctio. Caeterum in Vere corpora fiunt callidiora, quia sicut succi in terra &arboribus, ut ita dicam, renascuntur, ita sanguis in corporibus animantium generatur copiosior.