Latin
185.1 to 185.4
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 185.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed omitto effectiones per accidens, quae mediocri conside ratione iudicari possunt, cognitis effectionibus proprijs &principalibus. Nunc recitandae sunt humidi &sicci proprietates. Humidum sic describitur ab Aristotele: Humidum male terminari seu claudi suo termino, facilc alieno, Vt Aqua per se non consistit, sed diffluit, Facile uero clauditur uase. Econtra, siccum terminatum seu clausum est suo termino, Nec clauditur alieno. Vt Lapis clauditur sua figura, nec cedit uasi. Postea effectus proprij sunt: Humidum humectat, siccum desiccat. Deinde cum uariae misceantur qualitates, ut in acre humiditas iuncta, eu calori, in aqua frigori, sequuntur disimiles effectus. Humida aquea extinguunt ignem. Humida arrea, ut oleum, alunt ignem. Ligna facile mcendi possunt, quia sunt porosa, &plus habent aereae humiditatis. Lapides minus incendi possunt, quia cum non sint adeo porosi, non facile recipiunt ignem, &minus habent aereae humiditatis. Imo &inter Lapides hi, in quibus uiscosa &sulphurea materia inest, facilius inflammantur. Itaque calida &humida leniunt, faciunt lubricitatem, glutinant, implent, ungunt. Sed frigida &humida repellunt, ut Nymphaea, Solanum, Rosa, Morum numerantur inter ἀποκρουσικα. Calida &sicca plaeraque incidunt, quia aliquid igneae naturae habent, ut Pulegium, Centaurium, Libanotis, Zinziber, Galanga, Gentiana. Frigida &sicca astringunt &repercutiunt, ut Acacia, Cydonium, Sidium, Poterium, quod usitate uocant Ribes, Iohans treublin, Myrtili heidelber. Intybum Endiuia, Acetosa oxalis. Oriuntur autem diuersae κράσες in perfecte mixtis ex qualitatum mixtione multiplici, sicut diuersae melodiae ex paucarum primarum uocum dissimili mixtione, ut infra dicetur. Nunc pauca addenda sunt de qualitatibus secundis. De secundis Qualitatibus. Primas qualitates comitantur Graue &Leue. Et uetus quaestio est, quid proprie sit Leuitas, quid Grauitas. Aristoteles reprehendit Democritum &Platonem. Democritus graue definit, cut cui minus inest uacui. Plato graue dicit esse quod ex pluribus partibus ciusdem rationis compositum est. Aristoteles non quaerit causas priores leuitais aut grauitatis in Elementis, sed sumit earum discrimina ex ipso elementorum motu, considerans τοότι, non quaernes τὸ διότι in Elementis. Sed in mixtis causae ab ipsis Elementis sumi possunt.