Latin
DE FINE ET VTILITATE
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 19
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo, grata nobis ideo esse debet, quia erudita Physica confirmat honestas opiniones, in bonis mentibus de Deo &de prouidentia, ideoque Epicureos prorsus sustulisse prouidentiam adparet, quia ueram &eruditam Physicam aspernati sunt, &furenter finxerunt confusionem atomorum. Sunt &sua Stoicis deliramenta, qui Deum alligant causis secundis, ac fingunt nec naturalia agentia, nec uoluntates aliter posse agere, quam ut agunt &sic cieri utraque à prima causa. Plurimum autem ad utriusque sectae furores refutandos conducit, recte in physicis institutum esse. Ac primum hic deploranda est humanae mentis caecitas, quod cum praecipue condita sit ad agnitionem Dei, &Deus ordinem &multa alia de se testimonia in tota rerum natura proposuerit, tamen multorum mentes excuti sibi prorsus assensionem de prouidentia sinunt. Ac de Stoicis postea prolixe dicam, Nunc breuiter tantum admonebo auditorem, ut cogitet, quam inerudite philosophati sint Epicurei, qui duas causas praecipuas ex uniuersae naturae conseruatione tollunt: efficientem &finalem, ac tantum materiam retinent, scilicet atomos. Hos imaginantur casu concurrere, cum alioqui Google qui nulla materia sine aliquo efficiente moueatur. Nec de formali causa recte dicere possunt, cum negent firmam esse specierum distinctionem, nec certo hominem ex homine, bouem ex boue nasci. Causam uero omnium pulcherrimam, finalem, quae singulas res ad certos usus ordinat, omnino delent, cum negent esse Deum seu mentem architectatricem. Non ad aliud opus praestantius cogitant nasci hominem, quam asinum aut porcum. Haec omnia pugnant aperte cum Physicorum doctrina de causis, ut suo loco iterum dicetur, qua recte &erudite percepta, confirmatur in bonis mentibus assensio statuens esse Deum, mentem architectatricem &conseruatricem rerum, &quidem liberrimam, non uinctam Stoicorum fato, qui, sicut apud Homerum Dij suspensi catena finguntur, Deum uelut in carcerem includunt, &praestantißimae naturae intelligenti detrahunt libertatem, quae est proprietas praecipua intelligentis, iudicantis, &diligentis naturae. Deinde cum sapientißima, optima &iustiBima natura tantum uelit congruentia ordini lucenti in sua mente, bona &iusta, Stoici horribili audacia &furore fingunt necessario illam mentem irchitectatricem uelle scelera Phalaridis, Neronis, &similia. Hi prodigiosi furores adeo abhorrent a sanis iudicijs eorum, qui recte didicerunt Physica, ut Plato etiam in 2. lib. de Repub. dixerit: Pugnandum est omnibus modis, ne quis in ciuitate, quam uolumus recte gubernari, Deum autorem seu causam esse malorum, dicere uel audire ausit, seu iunenis, seu senex, siue in carmine, siue in soluta Oratione recitetur, quia nec pium est ita dicere, nec utiIe nobis, neque ipsum dictum secum consentit.