Latin
198
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 198
Unproofread scanNot analysed yet
Mirando enim consilio Deus naturae conditor mixta sic condidit, ut foedus sit &uinculum quatuor qualitatum in gradibus conuenientibus, quia singularum qualitatum propriae sunt utilitates, calor dominatur, &est efficax, humiditas est patulam caloris in gradibus conuenientibus. Siccitas terminat humidum, Prigiditas uero moderatur calorem. Nec priores causae ostendi possunt, cur talis sit natura, sed agnoscamus talem esse, &miremur consilium opificis, qui materiae mixtorum, quae maxime uagebunda est, has quasi metas circum dedit. Nec dubium est, arcanas significationes in his quatuor metis seu qualitatibus contineri. In omnibus rebus est aliqua causa dominatrix, &maxime efficax, ut in mixto calor, deinde alimentum aliquod, ut in mixto humidum, deinde harum duarum ueluti custodes &moderatrices, ut siccum &frigidum. In homine est uita uelut ignis seu calor. Nam &spiritus uitalis est flamma, ut ita dicam, uolitans per totum corpus, Huius autem flammae alimentum est subtilißima pars sanguinis. Ne autem diffluant haec, continentur siccis uasis, Et calorem moderatur frigidus humor. Coctio bGoog Coctio igitur quae conseruationi rei conuenit, est a calore naturali &proprio, reducente humidum &siccum ad conueniens temperamentum, qua in actione duo principaliter fiunt, aliquae partes utiles conuertuntur in substantiam corporis, quod conseruatur, Aliae uero partes inutiles, ut feces, expelluntur, quae non possunt percoqui. Quae sunt species coctionis? Aristoteles loquitur in genere de coctione rei, quae conseruatur, ut de coctione pomi maturescentis, aut uigorem suum retinentis. Quomodo autem haec conueniunt ad coctionem chyli in uentriculo, postea dicemus. Nam ea coctio in uentriculo plures species huius generalis coctionis complectitur. Nominat autem Aristoles species coctionis tres, quae causis efficientibus &fine differunt. Prima enim tantum fit natura, Reliquae duae fiunt etiam arte. Prima species coctionis est πέπανσις, hoc est, maturatio, cum uidelicet natiuus calor non est prostratus aut imbecillior humido, sed ita alterat humidum, sicut temperamento eius rei congruit quemadmodum se natura illa optime habere potest, &expellit alienum humidum. Aristoteles exempla sumit à pomis, dicit esse πέπανσιν, cum perficitur nutrimentum in carne fructuum.