Latin
199
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 199
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi autem necesse est principalter a calore proprio &natiuo fieri πέπαυσιν, tamen ab externo calore &ab aere aliquantulum adiuuatur. Contraria est maturationi cruditas ὡμότης cum uidelicet, calor natiuus imbecillis est, nec potest percoquere humidum, sed sit reliquum humidum, quod quia non uertitur in substantiam rei quae alitur, uocatur alienum. Id uero aut putrescit aut à praeternaturali calore aduritur, In pomis calor debilis nondum percoxit humidum, &cum humidum alicnum uincit, putrescunt. Secunda species est Elixatio ἔλησις, quae fit, cum ab humido, calore alieno, alteratur humidum crassum, seu aquosum in aliquo, ut cum elixantur carnes, humidus calor circumfusus spumosum illud humidum in carnibus alterat. Nec omnia corpora possunt elixari, ut Lapides &ligna non possunt elixari, sed illa tantum mixta in quibus hamidum ab humido calore adfici potest, ut fit in carnium elixatione. Dicuntur tamen metalla elixari, quia cum in eis humida initia sint, aerea &aquea, sulphur &hydrargyron, liquefieri possunt, sed id non fit ab humido circumfuso, sed a calore forti alieno disno dißimiles partes dissoluente, quod cum fit, aerea &unctuosa metalla, scilicet ex sulphure &hydrargyro conflata, natant. Opposita elixationi est μολυκσις, quae est imperfecta Elixatio, ut cum carnes non satis elixatae sunt. Est igitur haec species cruditas quaedam, seu flacciditas inde orta, cum calor humidus, alienus &circumstans, debilior est, quam ut inchoatam actionem perficere poßit. Si latina adpellatio quaeritur, pro μολαπς dici poßit imperfecta elixatio, uel flacciditas. Tertia species coctionis est Assatio ὅπτησις quae est talis coctio, quae fit ab externo calido &sicco quod extinguit humidum craßius, ut carnes igni assatae alterantur, extinctio humido craßiore. Efficitur autem natura &arte. Artificialis assatio est carnium, quae igni torrentur &praeparantur ad esum. Natura fit assatio, ut a Sole, aut in corporibus animantium, ut cum calor naturalis conuertit nutrimentum in ossa, uel cum praeternaturalis calor in Epate adurit nutrimentum, &humidum sine modo extrahit, dißipat &extinguit, ut reliqua sit materia terrestris &incensa magis aut minus tenuis, cineri similis, quae est bilis adusta. Opposita species assationi uocatur σάτευσις, quae est imperfecta assatio, ut cum caro non satis assata est. Nam Sατέυςν est leniter condensare, ut cum pinguia consistunt.