Latin
DE PROVIDENTIA
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 38
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est mundus? Vt latini Mundum ab ornatu, ita Graeci κόσμον adpellant, propterea quod miranda est pulchritudo coelestium &terrestrium corporum, &humanae naturae, propter quam hoc tantum &tam ornatum domicilium conditum est, &distributio ac collocatio singularum partium summa arte facta est. Magis autem conspici potest, quid sit mundus, cum maximae partes ordine considerantur, Coelum, Sydera, Elementa, Plantae, animantia, hominum natura, artes &omnium uirtutum intellectus, ac Dei agnitio, Sed tamen usitatam definitionem recitabo, quae est in libro de Mundo, qui inter Aristotelicos ponitur, etsi ab alio multo recentiore scriptus est: Mundus est compages coelestium &inferorum corporum arte distributorum, continens animantia &alias naturas, quae in singulis partibus procreantur, aut existunt. Haec est uetus definitio, cui uere addi potest, conditum esse hoc tantum &tam mirandam opus à Deo, ut sit domicilium humanae naturae, in qua Deus innotescere &conspici uoluit, ac saepe cogitanda est bonitas Dei, &erga genus humanum ingens amor, quod uere nostra causatantus labor institutus est. Et quanquam interdum necesse est Stoicorum dicta reprehendi, taven hoc dictum probandum est, quod ait: Omnia nnatura rerum propter homines nasci, homines atem natos esse propter Deum, uidelicet, ut innotescat &celebretur Deus. Est ne mundus finitus, an infinitus? Demundo omnium prima quaestio est, An sit finitus aut infinitus, quia primum omnium quaerinus, an hoc domicilium, in quo sumus, comprehendi mente poßit, &ubi, ac in qua parte mundi simus. Esse mundum, oculi testantur, &tota uita nostra: postea uero quaerunt nostrae mentes, quorum corporum compages sit, &an sit moles finita, Hoc statim initio in physicis quaerendum est. Nam si mundus infinitus esset, confusio sequeretur rerum &artium infinita. Sapientißime igitur quesitum est in huius doctrinae uestibulo, an munlus sit finitus. Hic autem considerent studiosi, hoc ipsum physices initium, oriri a Geometria. Iudicium enim de figuris, geometricum est. Haec igitur manifesta demonstratio, conuincit oculos &mentes omnium sanorum, ut fateri cogantur, mundum fuitum esse. Nullum corpus circulariter motum, est infinitum. Coelum circulariter mouetur, ut manifestum est ex motu stellarum circa polum, &ex solis &stellarum fixarum aßidua conuersione. Non est igitur infinitum. Confirmatio seu declaratio Maioris haec est, Si enim infinitum esset, necesse esset lineas à centro ductas in infinitum distare. Iam si distantia linearum infinita esset, circumferri coelum non posset.