Latin
DE PROVIDENTIA
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 39
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc illustre argumentum à motu sumptum est. Additur alterum a figura. Manifestum est Coelum esse sphaericae figurae. Est igitur finitum, Nam figuram necesse est finitam esse, cum sit super ficies, habens finem &terminum. Haec prima exordia physices, &si leuia uidentur, tamen quia iam quasi metas mundo constituunt, grata sunt studiosae menti, quae non uult sine fine uagari, sed quaerit quasi domicilium certum, &considerat partium spacia &interualla, ut quid in qua coeli, in qua aeris, in qua terrae regione fiat, animaduerti poßit. Neque enim certa Solis uia nota &comprehensa esset, Si Sol uagaretur sine ullis metis, ut in mole infinita, Nec terrae magnitudo, positus, ®ionum interualla distingui possent, nisi solis curriculum &stellarum loca certa &comprehensa essent. Nunc uero quam gratum est, nosse huius nostrae sedis, uidelicet, terrae locum, &angustias? To tus enim ambitus terrae, ut suo loco ostendemus, tantum est Germanicorum milliarium, quinquies mille dibzy G Google innille &quadringentorum, Haec ipsa paruitas dicat, hanc aeternam sedem consilio architecti, ad fnitum aliquem numerum conditum esse. Deinde corporum amplitudo &ordo, quae huic mediae sedicircumdata sunt, indicant, uniuersum mundum un casu natum esse, sed magna arte &consilio piysicis extructum esse. Quae est Figura mundi? Sphaerica seu rotunda, quod his argumentis ostenditur. Primum ab oculorum testimonio ducitur, qui crte duces ad doctrinam de rebus Coelestibus fuerut. Videmus quasdam stellas semper adparentes angisto ambitu, semper aequaliter distantes, &tarde moueri in fastigio coeli in orbem. Deinde uidemus alias stellas infra superiores itiam in orbem circumagi, sed ampliore ambitu, jum superiores, &quasi uelociore motu. Necesseestigitur centrum illius summi ambitus stellarim polum esse, &cum circa hunc polum uolui &reuolui coelum uideamus, utrunque sequitur, coelim &moueri, circulari motu, &esse figurae spbericae. Hunc coeli contuitum citant Ptolemeus &Alfraganus, cum de figura coeli disserunt. Secundum argumentum adfine est superiori. Cum stellarum semper adparentium circumuolutio polum, seu axem coeli ostendat, deinde congruit motis stellarum, quae oriuntur &occidunt. Has enim ab ortu ad occasum ferri cernimus eadem magnitudine, &emergentes paulatim, ut in sphaera, attolli, &occidentes rursus descendere sub ter ram, ac rursus ijsdem lineis oriri &occidere.