Latin
DE PROVIDENTIA
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 43
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium. Eadem est natura partium &totius. Omnes partes terrae, &omnia mixta, in quibus dommatur terra, feruntur deorsum ad superficiem terrae &in ea quiescunt. Ergo uniuersa terra quiescit. Quartum. Coniectura physica est. Celerrimus motus impedit collectionem, quae omnibus nascentibus necessaria est. Terra autem est uelut aluus nultarum rerum nascentium. Iam si quotidie lanta celeritate circumferretur, quantam esse oporteret, si moueretur, nihil fouere posset, sed disiparet partes in ea conditas. Amplectenda igitur &tuenda est sententia, quae adfirmat terram &n uedio mundi esse, &quiescere. Sciendum autem hoc quoque, quod propter parutatem collata ad coelum, habet se uelut punctum, hoc est, non habet notabilem magnitudinem, ut milta illustria testimonia indicant, quia Horizon diuidit coelum ubique in duo aequalia. Et cernuntur eodem tempore aequaliter distare stellae, in quacunque parte terrae. Et gnomones ac armillarum centram quocunque loco terrae ponantur, tantundem ualent, quantum si in ipso terrae centro proprijßime dicto collocarentur. Et umbrae aequinoctides orientis &occidentis Solis constituunt unam rectam zed by Google Digi rectam lineam, perinde ac si iacerentur in plano per centrum terrae transeunte. Hic etiam monendus est Lector, unum globum conspici &esse, terram &aquam coniunctas. Et quanquam multi discernunt inter centrum magnitudinis &grauitatis, tamen unum reuera centrum est, quod idem &grauitatis &magnitudinis centrum est, ut recens inuenta terra ostendit, non ita circumfundi totam terram Oceano, ut ueteres suspicati sunt. Nec uera est imaginatio, Aquae globum decies maiorem esse, quam terrae, quia putentur ex uno pugillo terrae, fieri decem pugilli aquae. Nam Sphaerae habent se in tripla ratione suarum dimetientium. Quomodo confirmari potest, unum esse mundum, &non plures? Etiam haec quaestio commonefacit nos de nanitate &petulantia humanorum ingeniorum, quae ludens uinxit plures esse mundos, ac alij alio modo ea in re luserunt. Apud Aelianum narratur fabula capti Sileni à Marsya, dicentis alium esse mundum, in quo homines duplo uincant proceros in nostro