Latin
DE PROVIDENTIA
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 42
Unproofread scanNot analysed yet
Haec octo absurda conuincunt, terram non posse alio in loco, nisi in medio uniuersi sitam esse. Confirmata hac hypothesi, quod terra sit in medio mundi, primum hoc sequitur, eam ut centrum quiescere. Deinde hinc sumuntur distinctiones motuum. Nam circularis motus est circumuolutio circa centrum. At rectus motus est secundum rectam lincam ferri a centro, seu medio, aut ad centrum seu medium. Hae distinctiones non essent, si nullum centrum seu medium constitutum esset. Hinc igitur plura argumenta sumuntur. Vnius corporis simplicis, tantum est unus motus. Terra est corpus simplex. Ergo non competit ei nisi unicus motus. Competit autem partibus terrae motus rectus deorsum, uidelicet ad medium, quo delatae quiescunt. Er go non competit terrae motus circularis. Secundum. Omne graue tendit deorsum ad medium, &necessario quiesceret tunc, ubi uentum esset ad uerum centri locum, quia centrum oportet esse immotum. Ergo cum delapsae partes terrae ad cam partem, quae uerum centrum est, necessario in eius superficie quiescant, sequitur molem uniuersam quescere.