Latin
44
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 44
Unproofread scanNot analysed yet
Necesse est igitur tantum hunc unicum esse mundum, hec esse alios plures mundos. Ideoque hic unicus inundus uocatur Dei sedes, ut in Pfalmo dicitur: Dominus in coelo parauit sedem suam. Sciamus Deum nobiscum tanquam ciuem huius mundi esse, huius mundi custodem &seruatorem esse, huius coeli motus regere, &moderari significationes, hanc terram foecundare, &nos uere curare, non fingamus eum abesse in alio mundo, &alios homines curare. Adiungatur ergo ad superius argumentum de unitate mundi &haec confirmatio, quae ualde firma est. Vnus est filius Dei, Dominus noster Iesus Christus, qui cum in hunc mundum prodijsset, tantum semel mortuus est, &resuscitatus. Nec alibi se ostendit, nec alibi mortuus aut resuscitatus est. Non igitur imaginandum est, plures esse mundos, quia nec imaginandum est, saepius Christum mortuum, &resuscitatum esse, nec cogitandum est, in ullo alio mundo fine agnitione filij Dei, hommibus restitui uitam aeternam. Etsi autem haec argumenta non sunt physica, tamen nobis consideranda sunt, ne si fingantur plures mundi, somnientur etiam aliae religiones, &alia hominum natura. An sit aeternus mundus, an uero coeperit, &an sit corruptibilis? Necessaria diligentia est in omnibus doctrinis, iidere, quae certo adseuerari poßint, quae non poßit, &de quibus rebus humana ratio certam G inmotam doctrinam habeat, de quibus uero arcanis positis extra conspectum hominum, erudiat nos uox coelestis. Neutrum humana ratio inuenire per sese potest, uidelicet, fuisse mundum inde usque ab infinita aeternitate, aut conditum esse recens ante annos 5507 Tot enim anni numeranturretro ad initium traditum in Moise ab hoc anno, qui est à natali Christi 15 45. Haec cum ratiouinueniri non poßint, contenti simus ea doctrina quam Deus certis &illustribus testimonijs tradidit, quae adfirmat nihil esse aeternum nisi Deum Patrem, Filium, &Spiritum sanctum, ac tribuit certum initium mundo, quem ait conditum esse à Deo, &ab hac conditione certam seriem annorum tradidit. Etsi autem ualde turbatur humana ratio retro cogitans, nec Deum in illa infinita aeternitate retrootiosum fuisse disputat, &cum uidit non mutari leges motuum coelestium, somniat hanc molem semper fuisse, &semper ita circumactam esse, &effecisse uarias uices generationum &corruptionum in inferioribus, Denique multa sunt quae uehementer offendunt rationem, si tam recens initium mundi constituatur, tamen frenanda est humana curiositas, &continendae sunt mentes intra metas, quas Deus nobis circumdedit. Plato ludens in Atlantico, fingit ante nouem millia annorum, alias fuisse Athenas, &longe praestantiores ciues, quae dicit ad deridendam suae aetatis ignauiam.