Latin
45
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 45
Unproofread scanNot analysed yet
Herodotus non uult uideri ludere, Sed ait ab Aegyptijs decem millia annorum &lius recenseri, &obseruatum esse in hoc tanto spacio annorum bis mutata esse loca ortuum &occasuum Solis, ita ut Sol ortus sit bis, ubi nunc occidit, &bis descenderit, ubi nunc oritur. Sed haec somnia omittamus, &quanquam breuitas temporum mundi, physicis ridicula uidetur, tamen doctrinam diuinitus patefactam amplectamur, nec ab ea auelli nos sinamus, seu ludis Platonis, seu temere ficta antiquitate Aegyptiorum, aut Chaldeorum, aut aliorum. Aristoteles recitat argumenta, quibus mouetur, ut magis existimet mundum aeternum esse, hoc est, sine initio &sine fine. Ea argumenta diluemus infra, &ostendemus, non esse demonstrationes. Ad sentiamur autem doctrinae à Deo traditae, quae ait hunc mundum conditum esse, &inde usque ab initio annos numerat, &deinceps adfirmat, mundum sine fine mansurum esse domicilium Angelorum &hominum, qui partim beati consuetudine Dei fruentur, partim damnati sustinebunt aeternos cruciatus. iius. Haec sententia extra iudicium humanae ratinis posita est. Sed Deus illustribus testimonijs, eductione populi Israel per Mare rubrum, resuscitatione mortuorum, represso Solis cursu, confirnauit suam doctrinam. Non igitur repugnemus, nec audaciam ingeniorum laudemus, quae talibus festimonijs refragantur, cum quidem demonstrationes opponere non poßint. Coniectura uero non spernenda haec est, quae significat &initium aliquod fuisse, &senectam esse generis humani, quod uidelicet ante quatuor uillia annorum fuerunt homines longaeui, qui anuos nongentos &circiter uixerunt, deinde naturasecuta est multo imbecillior. Erit igitur insignis nutatio uniuersi generis humani. Et si longiora spacia mundi retro fuissent, non eset adeo ignotus motus apogeorum &fixarum sellarum. Nam in tam longa aeternitate insignis liuersitas deprehensa esset. Nechistoria certa extat ulla, quae sit uetustiorquam libri Moisi, qui gentium origines indicant. Et nomina Graecae gentis testantur, eam ortam esse i filijs laphet. Nam Ion, à quo Graeci orti sunt, juit flius laphet, &quam recentes sint res Graecae, nde estimari potest, quod diluuium Nohae mille annis &paulo amplius antecedit bellum Troianum, quod incurrit in tempora Samuelis, quae in historia Ebraica admodum recentia funt. Etsi hae coniecturae physicos non mouent, nos tamen intueamur testimonia coelestis doctrinae, resuscitatiouem mortuorum, &alia, ut ante dixi.