Latin
DIVISIO CORPORVM
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hic satis est breuiter initia huius doctrinae attingere, ne coelum prorsus ociose praetereamus, sed aliquomodo suspicientes, de causis conseruantibus materiam inferiorem cogitemus, praesertim cum in hoc octauo orbe Zodiacum nobis Deus pinxerit, cuius partium &stellarum diuersitas causa est maximae diuersitatis effectionum in tota inferiore natura, ut postea dicam. **De tempore uero scu periodo motuum octa uae spherae hoc loco monere satis sit, quod aggregatum ex motu nonae &octauae, quod ad progressionem fixarum stellarum attinet, singulis centum annis fere gradum conficit, alias tamen hic ipse motus tardior, alias celerior est. De altero uero, tum in austrum, tum in septentrionem, hoc loco discant rudiores, accessum &recessum tardiorem esse, ita ut animaduersum sit, declinationem maximam Solis paulatim à Ptolemei tempore diminutam esse. Cum autem octaua sphaera mirando consilio Dei propter terrae, aëris &animantium salutem orftata sit, aspiciantur etiam stellae fixae, &discantur nomina &positus aliquarum, quae sunt insignes, Nec putemus haec tam pulchra corpora frustra condita esset, praesertim cum experientia manifeste bstendat, dißsimiles etiam fixarum stellarum uires esse. Sirij ortum omnis antiquitas obseruauit &iudicauit noxios aestus efficere, sicut Homerus quoque testatur Iliad. 22. Quem senior Priamus, primus conspexit in armis Fulgentem ueluti sidus, quod Sole relicto, Anteit autumnum, nocturnosque eminet inter Ignes, atque suo uincit splendore tenebras, Formosique tenet nomen Canis Orionis. Qui Febrim &morbos miseris mortalibus adfert.