Latin
DIVISIO CORPORVM
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 50-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hyadum ortus &occasus turbidi sunt, &nypluuias fundunt. Vnde &nomen eis factum est ab ὑεν, id est, pluere, &si figura quoque primae literae dlpellationi occasionem praebuisse dicitur. Et Virgilius nomnat pluuias hyadas. Et Plinius auspellat Sydus uehemens, Terra marique turbidum. Et manifestum est alias stellas humiditatum, aliis siccitatum causas esse, ut humiditates adiuuant stollae p. ψλυν. sα Hyades, Pleiades, Praesepe, cum ad eas Luna accessit, nisi aliae potentiores causae, ut Planetarum positus in siccis locis, impediant. Nec uero anni metae intelligi possunt, nisi Zodiaci positum consideremus, de quo postea dicam. Necisse est igitur &stellas non errantes aspici. Quare rudiores sciant numerari imagines octo &quadraginta. Duodecim signa Zodiaci, Deinde sunt in parte Arctoa, Vrsa minor, Vrsa maior, Draco, Cepheus, Bootes, Corona borealis, Engonasi, Lyra, Auis seu Gallina, Caßiopea. Perseus, Heniochus, Ophiuchus, Serpens Ophiuchi, Sagitta, Aquila, Delphinus, Equi sectio, Pegasus, Androneda, Triangulus. στιάγνα In parte Australi, seu Meridiana, Cetus infestus Andromedae, Orion, Eridanus, Lepus, Canis maior, Procyon Argo, Hydra, Crater, Coruus, Centaurus, Bestia, quam centaurus gerit, seu Lupus, Ara seu thuribulum, Corona Austrina, Piscis Austrinus, seu magnus, qui Venerem, cum fugeret Typhonem, excepisse dicitur.