Latin
DE ORBIBVS ERRANTIVM
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 52.10
Unproofread scanNot analysed yet
Sub hoc circulo Zodiaco, &caeteri Planetaeab occasu in ortum, ut de singulis dicetur, uehuntur, mirando consilio Dei opificis, qui his contrarijs motibus, sed altero rapidissimo, altero lento, placido, leniter repugnante naturam rerum guber nat &temperat, quod spectaculum multi sapientes, intuentes, exempla inde transtulerunt ad imperia, in quibus cum magni ac fatales impetus Regum aut populorum, magnas conuersiones faciant, placide occurrens sapientum moderatio multa mitigat, Estque hac collatione usus Plutarchus in uita Phocionis, ut ruente repub: iudaica multa aduersationib. &consilijs Ieremiae mitigata sunt.