Latin
52.5 to 52.9
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 52.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Interuallum igitur duorum luminum continet diametrum terrae joob. uicibus. Hoc tantum spacium sine stellis esse non est consentaneum. Sequamur igitur uetustißimam &communem sententiam, quae medium locum Soli tribuit, Sitque hic ordo, Saturnus, lupiter, Mars, Sol, Venus, Mercurius, Luna. Adijciemus autem pauca de singulorum natura &motu, Sed ordiemur à Luminibus. Sol enim maxime ostendit nobis metas Zodiaci, &quasi dux est Planetarum. DE SOLE. Sol est lucidissimum in coelo corpus, quod motu diurno discrimina efficit diei &noctis, &proprio motu, quo Zodiacum semel peragrat, annum efficit. Naturam eius esse calefacere, &languidius desiccare constat. Estque calor, non, ut Martis, exitiosus, sed fouens omnia nascentia &uiuentia, ut quotannis in foecundanda terra, in gignendis et maturandis frugibus cernimus. Ideoque dictum est à Ptolemaeo, Solem esse fontem uitalis potentiae, Lunam uero fontem esse potentiae naturalis, quod in rebus nascentibus ex terra magis conspicitur, Ibi humorem ali à Luna uidemus, Solis autem lumine calefacta semina, efficaciam concipere rapiendi ali menti ex terra, &gignendi fruges. Ita in animantium &hominum corporibus humores magis alit Luna. Sol iuuat motum &sensum. Sunt autem Solis motus duo. Alter diurnus, quo primum mobile quotidie secum orbem Solis ab ortuin occasum rapit, &totum circum terram circumagit. Sed ut hic motus sit salutaris naturis uiuentibus, necesse fuit addi alium motum, qui uices efficeret aestatis &hyemis, ut Terra poßit fruges gignere, quique dierum spacia uariaret. Nam si nullus alius motus Solis esset, praeter hunc, quo à primo mobili quotidie circumuoluitur, Sol uno loco manens, eam semitam perpetuo aestu ureret, &caeterae regiones gelu duratae, nihil gignerent. Adiunctus est ergo alter proprius motus, quasi temperator primae illius &rapidissimae gyrationis. Fit autem hic alter motus orbe Solis contra primum leniter nitente ab occasu uersus orientem, sub certo circulo, qui uocatur Zodiacus, qui cum mira arte obliquus factus sit, ut semper sex signa supra terram, sex infra esse poßint, poli eius distant à mundi polis hoc quidem tempore gradibus 23minutis 28 secund. 30.