Latin
DE ORBIBVS ERRANTIVM
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 54
Unproofread scanNot analysed yet
Id ex diuisione anni sumitur. Nam cum annus sit circuitus Solis à puncto aequinoctij uerni, ad idem punctum, qui continet dies 365. horas 5. Minuta 49. secunda 16. Si hic numerus diuidetur aequaliter in gradus 360. tantum respondebit diurno motui proprio Solis singulis diebus, quantum diximus. Etsi igitur motus proprius Solis in suo deferente aequalis est, consentaneum est enim corpus simplex regulariter moueri: tamen relatus ad Zodiacum inaequalia spacia Zodiaci quotidie peragrat, quod ut ostendi poßit, Eccentricus orbis Solem deferens supra centrum mundi attollitur. Iam qua parte Eccentricus propior est Zodiaco, maius spacium Eccentrici uni signo Zodiaci respondet. Vt si plures circulos pingas in uno extremo circulo, propior extremo maior est, quam tertius aut quartus. Maioribus autem spacijs plus temporis competet, cum peragrator in sua orbita uchitur aequaliter. Econtra uero, ubi Sol propior est centro mundi, ibi minus spacium in Eccentrico respondet uni signo Zodiaci. Angustiora uero citius peragrantur. Haec rudibus crasse pingi possunt. Si duas lineas ex uno centro educas, quo longius duces, eo magis distabunt. Longius autem Sol recedit a centro mundi, quando uchitur in signis aestiuis, propior uero est centro mundi, cum est in signis hybernis. Ideo ueteres dixerunt, tardiorem esse motum Solis in signis aestiuis, quia ibi maiora spacia peragranda sunt. In hybernis uero signis motuum Solis esse uelociorem, quia ibi minora spacia peragrantur.