Latin
DE ORBIBVS ERRANTIVM
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 55
Unproofread scanNot analysed yet
Haec craßißima imaginatio nobis hic in Physicis sufficiat, Hoc enim agimus, ut rudiores hac consideratione, &quasi pictura utcunque excitati, postea auidius appetant doctrinae fontes, &subtiliores demonstrationes, quae in Theoricis, ac deinde in Ptolemaeo traduntur. Saepe autem docti homines exempla ab his diuersis motibus sumunt, quae intelligi aliquo modo sine his initijs non possunt, ut Plutarchus inquit, principes Solem imitari debere, qui cum in loco Borcali ad summum fastigium ascendit, tardißsime mouetur, ut securitatem contatio efficiat: Ita uult Principes in summo fastigio, &maximis succeßibus modestiores &contentiores esse, ne elati fortunae fauore, &sibi praefidentes, obtemperent prauis adfectibus, &incauti moueant res non necessarias, et sese ac magna imperia euertant, ut fecerunt Pompeius, Antonius, &alij multi. Verba Plutarchi haec sunt: μιμουμένου τὸν ἤλιον τῶ ἄρχωτος ὃς ὅταρ ὕψωμα λάβῃ μεγισον, ἐξαρθεις ἐν τοῖς βορείοις ἐλάχιστα κινεῖται τῷ σολαιοτέρῳ τὸρ δρομον εις ἀσφαλες καθισάμενος. Inaequalitas autem qualis sit, postea in tabulis cognoscitur, ubi adparet circa fastigium, Solem motu proprio peragrare minuta 57. At in opposito loco gradum integrum, &insuper minutum unum, &aliquot Secunda.