Latin
56.1 to 56.4
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 56.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVI MOTVS EFFICIANT dies, &qui motus metiatur annum. Dicat autem aliquis, quid prodest aspicere hos circulos, lineas, centrorum puncta, circumgirationem Solis? quam haec aspectio utilitatem habet? Respondeo. Haec est utilitas, ut discamus inde causas, quorum motuum ordine dies efficiantur, qua in re non tam iuuat bonam mentem nosse causam diei, quam quod tam artificiose copulauit Deus duos motus. Primum illum ab ortu in occasum, &alterum proprium Solis, quia horum copulatio efficit dierum discrimina. Vt autem metae teneantur, necesse est nosse pueriles descriptiones circulorum, quae in libello Sphaerico traduntur. Proprium iter Solis est linea vediae Zodiaci, quae uocatur Ecliptica, ex hac nunquam Sol digreditur, ut caeteri Planetae. Ideo cum Solis iter certißimum sit, &Sol tanquam dux sit reliquorum Planetarum, cognito eius itinere, facilius conspici deinde potest, quomodo ante, aut post eum, aut in lateribus incedant, reliqui stipatores. Et cum res ostendat Solem proprio motu non super polis mundi incedere, consideretur qualis sit circulus Zodiacus, ubi sint eius poli, &quanta sit à polis mundi distantia. Et quoniam necesse est interualla Zodiaci discerni, quia in alijs punctis Zodiaci fiunt aequinoctia, in alijs solstitia, picturae cir culi aequinoctialis, Tropicorum &aliorum in globis aspiciantur, &mente pingantur in coelo, ut iter &loca Solis notari poßint. Nunc de die primum dicatur. Dies alij dicuntur Naturales, alij Artificiales. Dies naturalis est tempus reuolutionis Solis, per motum primi mobilis, ab Horizonte, aut meridiane, donec Sol ad eundem locum Horizontis aut meridiani redit. Et hoc est tempus, quo reuoluitur totus aequinoctialis, &ultra hoc aliquantula portio aequinoctialis, quanta respondet arcui Eclipticae, quem interim Sol peragrauit, Ita copulationem duorum motuum in descriptione diei naturalis considera. Interea enim, dum Sol ab ortu uersus occasum rapitur a primo mobili, ipsae tamen proprio motu uehitur ab occasu uersus ortum.