Latin
QVI MOTVS EFFICIANT
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 62
Unproofread scanNot analysed yet
Dubitari enim potest, utrum propter senectam mundi, quasi delebatur Sol factus languidior, paulatim ruente natura rerum, an uerò in hac senecta terrae tanquam effoetae opus sit uiciniore positu Solis eam fouentis. Nam hoc tempore Sol tam solstitialis quam brumalis propior est terris, quam fuit Ptolemaei tempore, milliaribùs Germanicis nouem millibus, nongentis septuagmta sex. Hoc est, fere sexies Sol terrae propior est, quam quanta est totius terrae profunditas. Nec miremur hanc nostram inferiorem naturam hominum &terrarum magnas habere mutationes, cum etiam in illa superiore firma &durabili natura, quasi rectrice fati, tam euidens sit mutatio. DE LVNA. Luna infimum in coelo lumen est, quod totum Zodiacum peragrat diebus 27. horis 7. minut. 43. secund. 12. Estque mirabili consilio ita conditum Lunae