Latin
QVI MOTVS EFFICIANT
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
corpus, ut cum sit craßius, quia uicinius est Elemen tis aeri, aquae &terrae, luceat non suo, sed alieno lumine, uidelicet perfusum à Sole, ea parte, qua soli obuersum est. Ac tantum ea pars lucere cernitur, quae sinul &Soli obuersa est, &in nostros oculos incurrit. Ideo conspiciuntur incrementa &decrementa lucis in Luna. Haec mirabili consitio Dei opificis ita ordinata cernimus: Et respondent aliquae in natura inferiore, in aere, aquis, terra, plantis &animantibus effectiones, ac humorum incrementa &decrementa insignia, ut has uices ad excitandos, alendos, minuendos, humores institutas esse consentaneum sit, ut postea exempla recitabimus. Prius enim de ipso Lunae corpore dicendum est. Res ostendit non transmitti radios per corpus Lunae. Nam in coniunctione, cum pars obuersa Soli, haud dubie lumine perfusa sit, tamen pars ocu lis nostris obuersa non lucet. Traditum est igitur, corpus Lunae una parte esse rarius, ac Diaphanon, ac uelut Spongiam accipere lucem Solis, &radios quasi haustos intra se recipere. Altera uero parte densius &opacum, quod non poßit haurire &transmittere radios. Alij paulo secus narrant, uniuersum corpus partim rarum, partim densum esse, eamque dicunt causam esse macularum in Lunae facie, ut ita nominem, ac radios haurire, qua parte obuersum est Soli, sed tamen transmittere non posse. Attemperata est autem corporis Lunaris natura ad effectionem. Cum Sol calefaciat, &Luna humectet, idque faciat aliena luce, prius in corpore Lunae craßiore aliter temperari radios &lucem Solis necesse est, ut uim humectatricem, seu rigatricem accipiat. Nam hae effectiones proprie tribuuntur Lunae, humectare, &quasi flaccida reddere corpora, &paululum calefacere. Eisi Etsi autem euidentior esse solis atilitas existimatur, quia facit insignes uices temporum, aestatis &hyemis, &calore suo fouet &foecundat terram, plantas &animantia, tamen sciamus non minorem esse Lunae utilitatem, quia humores alit ®it.