Latin
QVI MOTVS EFFICIANT
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 66
Unproofread scanNot analysed yet
secundorum 12. Συνοδικὸς consecutionis seu coniunctionalis, est interuallum, quo Luna non solum ad idem punctum redit, unde discesserat, Sed ad ipsum Solem, qui interea longius progressus, receßit à loco proximae coniunctionis. Sed Luna eum adsequitur à fine mensis periodici, spacio aliquanto maiore quam bidui. Est autem mensis synodicus medius, dierum 29. horarum s2. minutorum 44. secundorum 3. Mensis illuminationis est interuallum à primo conspectu nascentis Lunae usque ad ultimum diem euanescentis, quod uulgo dicunt esse dierum 28. quod tamen non est perpetuum, quia Luna alias tardius, alias citius se nobis ostendit. Interdum altero die post coniunctionem, interdum tertio, interdum quarto die prodit. Et causae huius uarietatis hae sunt. Sole iter faciente ab initio Capricorni ad finem Geminorum, Luna septentrionalibus elimatibus citius adparet, propter Zodiaci &Horizontis tontis obliquitatem, &illorum signorum rectum descensum. Sed hoc ipsum uariatur propter alias duas causas uarie concurrentes, citius prodit in latitudine septentrionali, quam meridiana, citius item prodit, quando est uelox motu, quam quando est tarda. Est autem motus diurnus Lunae nouae aut plenae circa perigeon Epicycli graduum 14. minutorum 24. At circa Apogeon Epicycli graduum 12. mmutorum: . Haec tarditas diutius potest occultare Lunam. Hic etiam causae quaeruntur diuersitatis apparentiarum &figurarum. Etsi semper dimidius globus Lunae a Sole illuminatur, tamen non semper tota pars illuminata conspicitur, sed ea tantum, quae nostris oculis obuersa est. Nam in ipsa coniunctione non intercurrit noster uisus, seu oculi radius inter Solem &lunam. Tunc igitur non conspicitur pars illuminata. Sed paulatim cum Luna à Sole disceßit, intercurrit noster uisus inter Solem &Lunae partem obuersam Soli, &quo longius progreditur Luna, eo maiorem partem illuminati spacij apprehendit noster oculus. Hinc diuersitas est apparentiarum. Videtur autem corniculata, quia Luna est corpus sphaericum, fit igitur conuexum luminis, arcus. Et quia noster oculus ex obliquo aspicit lineam, quae diuidit illuminatam partem ab opaca, uidetur haec linea recedere ad conuexam propter globosi corporis figuram. Fit igitur species primum corniculata. Deinde uero post primam quartam, quia recta aspicimus lineam, quae diuidit illuminatam partem ac opaca, uidetur quasi secari corpus Lunae.