Latin
QVI MOTVS EFFICIANT
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 67
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo tunc non corniculata, sed διχότομος conspicitur. Cumque pars obuersa Soli illuminetur, uertit arcus cornua à Sole uersus orientem, cum Luna à coniunctione recedit. Econtra uero simili ratione cornua ad occasum uertit accedens ad coniunctionem. De Ecclipsibus. Multarum rerum admiratione &manifesta utilitate motae sunt humanae mentes, ut coelum diligentius aspicerent, &de mente architectatrice, &gubernatrice naturae hominum cogitarent. Iucundum fuit uidere figuram &ordinem corporum, &deinde certas motuum leges. Et conspicitur utilitas. Nam ad accipienda &fouenda semina, &maturandas fruges, conducunt hyemis &aestatis uices. Praeterea utile est humanae uitae, tenere annorum metas &seriem. Sed inter alia miracula coeli, multum etiam conspectu Ecclipsium homines moti sunt. Cur, cum alijs stellis non accidat talis caligo, tantum haec praecipua lumina obscurantur? Cur tam tetram &horribilem ferruginem terris ostendunt? Nocent ne terris, rebus nascentibus &animantibus hi defectus siderum, quia interea luce, quae calorem &humorem in inferioribus fouet, carent, an uero timidae naturae frustra haec spectacula metuunt? Hae quaestiones curam inuestigationis, quomodo &quando fiant Ecclipses, &quid uel efficiant, uel significent, excitarunt.