Latin
68.1 to 68.4
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 68.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi autem nunc de effectibus seu significationibus non dicam, tamen omnium aetatum exempla testantur, magnas mutationes rerum, aestus, diluuia, pestilentias, bella, &magnas clades statim post luminum defectus accidisse, ut illa mala pene denunciari uiderentur à coelo. Nec laudanda est Periclis &similium audacia, qui disputarunt, quia certis motuum legibus fierent luminum obscurationes, ideo nihil eas mali denunciare, sicut aiunt Periclem ingressum in nauim, cum repente terribilis ecclipsis Solis primo anno belli Peloponnesiaci conspecta esset, Nauarcho uoluisse pauorem eximere. Nam huius oculos pallio uelauit, ac postea amoto pallio, interrogauit, nunquid ipsi aut alijs aliquid mali accidisset, propterea, quod exiguo tempore oculi impediti essent, ne longius prospicerent? Ita, inquit, nec Soli nec nobis nocet, hic intercursus Lunae, qui paulisper nobis Solis conspectum adimit. Sed Pericles ipse satis tristes poenas dedit contemptae diuinae admonitionis. Nam &bellum exitiale toti Graeciae mouit, &mox secuta est pestilentia adeo saeua, ut brachia, capita, pedes aegrotantibus à reliquo corpore putrefacta deciderint. Mirando autem consilio Deus umbram ordinauit, quae quasi monstratrix fuit multarum partium in hac doctrina. Primum enim manifesta &non subtilißima indicatio magnitudinis corporum, Solis &terrae, &multorum motuum Solis Lunae, &sumitur ex umbra. Est autem umbra priuatio lucis impeditae opposito corpore opaco, quod radium incidentem certißimis lineis &certo spacio arcet, tantaque cer titudo est, ut manifestum sit, non casu, sed diuinitus arte institutum esse hunc ordinem. Amplißima autem doctrina est opticorum de umbris, ex qua pauca recitabimus. Terram esse minorem Sole, manifestum est ex umbrarum doctrina. Fit enim umbra κωνοειδὴς, quandocunque lucidum corpus maius opaco, minori oppositum est, quia copia lucis circumfusae paulatim attenuat umbram. Ita terrae umbra paulatim attenuatur, porrecta fere usque ad orbem Veneris. Ac nisi Sol multo maior esset, quam terra, &tam procul distaret, non essent pares umbrae eodem tempore, in oriente &occidente. Et paulatim pro proportione ante meridiem, &post meridiem crescunt &decrescunt, ita ut umbra semper sit aequalis corpori, ubicunque &quandocumque Solis altitudo est graduum 45. sicut &Venetijs in aequinoctio umbra aequalis est gnomoni, quia eo loeo eleuatio est graduum 45.