Latin
IN SATVRNO
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 94-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est, si semidiametro epicycli adderentur 17 partes sexagesimae aequales essent futuri orbes duo, epicyclus, &hunc deferens eccentricus. Diximus autem supra, centrum epicycli Vene. ris, ratione perigei eccentrici, propius fieri terre &semidiametris terrae, Mercurij autem quadraginta fere. Sed hic rursus consideretur insignis mutatio, qua hi duo Planetae motu suorum epicyclorum aliquando ad terram proxime admouentur, aliquando procul ab ea in altum subuehuntur. Nom ratione epicycli Mercurius amplius 5o diametris terrenis propior est nobis, cum tenet imam epicycli apsidem, quam cum in illius summo fastigio uersatur. Atque has uices propinquitatis &altitudinis in epicyclo Mercurius post binos semper menses alternat, ut cum initio lanuarij fuit in summa apfide, post octo hebdomades circa initium Martij est in ima parte epicychi &post alios duos menses circa initium Maij rursus in fastigio epicycli, ita ut quolibet anno ter nobis fiat propinquus ratione epicycli. Venus autem quingentis &septuaginta diametris terrenis ad nos acceßit propius, quando imah partem sui epicycli tenet, &totidem diametris abest longius à terra, quando ad fastigium sui epicycli euecta est. Has autem uices permutat decimo quoque mense, Vt cum principio lanuarij fuit in sun ma apside sui epicycli post nouem menses circe medinedium Octobris in imo epicyclo conspicitur à nobis &maior &clarior, utpote ex multo propiore loco apparens. Quod si Venus Epicycli sui imam partem tenuerit circa brumam, quo tempore illius epicyclum cum Sole esse terrae proximum supra diximus, fit Veneris omnium maxima propinquitas ad terram, ita ut absit tantum 106, semidiametris terrae, cum alioqui, quando utrunque tenet apogeon, eccentrici Gepicycli à terra absit 1380. semidiametris. Ita si Mercurius in perigeo epicycli fuerit eo tempore, quando epicyclus proxime ad terram acceßit, quod bis in anno fieri diximus, mense Februario &Iunio, tunc quam potest omnium proxine Mercurius ad terram se demisitq ita ut absit à terra tunc 65 fere semidiamolris xerrae, cum alias quando &eccentrici &epicycli apogeon tenet, absit a terra 206. semidiametris. His tamen insignibus mutationibus altitudinis &propinquitatis horum Planetarum haud dubie etiam effectiones in Elementis &mixtis corporibus congruere conspicerentur, si quis diligenter obseruatis his altitudinis &humilitatis uicibus, effectus horum Planetarum cum diuerso ipsorum sitis ad terram conferret. Dictum est autem supra, horum Planetarum semper mediam esse cum Sole coniunctionem, hoc est, Solem, Venerem &Mercurium habere lineas aequauum lium motum perpetuo in eodem loco Zodiaci secundum longitudinem.