Latin
IN SATVRNO
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 95
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde sequitur, hos planetas non posse à Sole longius discedere, quam quanta est epicycli semidiameter, quod quidem in Venere perpetuum est, cuius epicycli centrum propemodum semper est in linea ueri motus Solis, quae transit per corpus Solis. Quod enim non adfert differentiam trium minutorum, id hoc loco pro uibilo reputabitur. Vt autem intelligas hanc digreßionum ratiouem, imaginare duas lineas ab eodem centro mundi eductas, unam quidem per centrum Solis, &propemodum etiam per centrum epicycli Veneris, alteram uero per centrum stellae Veneris ad coelum usque excurrere. Has cogita coniunctas esse tum, cum Venia apogeum sui epicycli tenet. Inde cum Venus a Sole discedit, etiam lineae hae distabunt subinde ampliore interuallo, donec linea Veneris oram epicycli in sinistro latere continget tantum &non secabit, ut prius. Et tunc erit in termino longißimae distantiae a Sole, à quo puncto contactus discedente Venere ad imam partem sui epicycli, haec linea iterum ad Solem regreditur, Cumque uenit ad perigeum epicycli, rursus cum Sole coniungitur. Inde ascendente Planeta à perigeo epicycli, haec linea uerum locum Veneris monstrans, iterum à Sole in alterum latus abscedit tam din, donec extremam oram epicycli in latere dextro attingit, ille iam rursus erit terminus longißime distantiae à Sole, à quo loco Venere ascendente altius in epicyclo, prius dicta linea ad Solem iterum adpropinquabit, donec adsecuta apogeon epicycli, Soli iterum coniungitur. Itaque semper erit maxima ligreßio Veneris illud in coelo spacium, quod respondet semidiametro epicycli, seu quod complectuntur duae lineae ex eodem centro mundi eductae, quarum una transit per centrum Solis &epicycli, altera accumbit alterutri lateri epicycli, ita ut attingat epicyclum tantum, non secet. Sed quia has lineas diducit eo ampliore interuallo semidiameter epicycli, quo propius ad comnune centrum mundi accesserit, &easdem propius coniungi patitur, quo longius à centro mundi recedit, facile aestimari hinc potest, has διασάσας Veneris a Sole inaequales esse, &quidem minores quando centrum epicycli fertur circa apogeon eccentrici, maiores uero circa perigeon eccentrici. Ponit autem Ptolemaeus minimam Veneris ἀπσσασιν, quae contingit in apogeo eccentrici, arcum Eclipticae continentem gradus 44. Minu. 25. Maxmam uero, quae contingit in perigeo eccentrici, continentem grad. 47. Mi. 35. Vides exiguam esse minimae &maximae distantiae differentiam, cuius causa est, quod Venus admodum paruam habet eccentricitatem. Sed Mercurij digreßiones, etsi propter paruitatem epicycli breuiores sunt, quam Veneris, habentis multo ampliorem epicyclum, tamen maiorem continent inaequalitatem arcuum in coelo respondentium semidiametro epicycli, propter magnam eccentricitatem Mercurij, quae aliquando nouem partes sexagesimas semidiametri eccentrici continet, aliquando, cum minima est, tantum tres. Variatur enim eccentricitas Mercurij propter mobilitatem centri eccentrici.