Latin
95.6 to 95.9
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 95.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in solis totali obscuratione nulla talis mora intercedere po test, qualis in Lunae defectu sentitur, eo quod superficies Lunae plana (ut nobis uidetur) cum Eclipsin affert, Solis superficiem apparentem aut aequat, aut adeo exiguo spaciolo excedit, ut id Solis corpus totum diu obtegere non queat, Numeran tur enim puncta Eccliptica, seu digiti, seu duodecimae partes diametri solaris, quae obscurari possunt, tantum duodecim, &praeterea minuta 55. cum Luna puncta ecliptica seu digitos habeat 21. &36. minuta. Hoc est, si Lunae corpus ita grande esset, aut uideretur, ut eius diameter aequaret, 21. partes tales, quales in hac paruitate sua habet s2. nihilo minus tota Luna obuolui umbra terrae &obscurari posset, tunc, quando soli opposita, nullam latitudinem ueram habet. Etsi autem Lunae quantumuis paruum corpus, interuentu suo totum solem occultare absque duratione obscurationis potest: tamen illa solis obscuratio non cernitur similiter ab omnibus habitantibus in eo haemispaerio, quod à sole circa tempus Eclipsis illustratur, sed tantum in aliquot climatibus totus sol tegi sentitur. Hoc est, quod in scholis dicitur, solis totalem quidem aliquando, sed nunquam uniuersalem Ecclipsin fieri posse. Huius rei causam facile intelligent ij, qui meminerunt proportiones corporum supra dictas, solis. Lunae &terrae, &eorundem etiam distantias seu interualla, ®ulas supra traditas de umbra rum differentijs, ubi dictum est, Vmbram ad opaco corpore spargi turbinatim seu κωνοειδὴ, quando corpus luminosum maius est opaco. Cum autem Luna non Sole tantum, uerum etiam terra multo minor sit, ita ut uix quadragesima pars terrae censeri poßit, sequitur umbram lunae nequaquam totum terrae hemisphaerium occupare &tegere posse, sed exiguam tantum eius partem. praesertim cum propter distantiam Lunae à terra, umbra Lunae paulatim attenuata coni modo, ea parte, qua terrae superficiem attingit, arcto circulo claudatur, &à superficie abscindatur. Tantum igitur illi homines, qui intra eam regionem terrae habitant, quae cono umbrae lunaris tegi potest. Solis lumen totum amittunt, &defectum totalem sentiunt.