Latin
96
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 96
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqui uero, qui extra umbrae Lunaris conum in eodem terrae hemisphaerio, à Sole illustrato habitant, non totius Solis obscurationem cernunt, sed uel partem tantum eius tegi uident, uel nullam prorsus solaris luminis iacturam patiuntur. Hoc ut distinctius accipias, praeter conum umbrae, quam Luna spargit in terram tempore eclipsis Solaris, imaginare alium conum Visionis, cutus Basis sit superficies Solis apparens, uertex uero seu mucro sit oculus aspicientis Solem. Quicunque igitur intra conum umbrae lunaris habitant, illis solis totus Sol obscuratur. Lunae enim corpus interiectum, conum uisionis totum intercipit atque impedit, ne ulla eius pars pertingere ad Solem poßit. Qui autem extra conum umbrae habitant, sed ita prope tamen, ut conus uisionis aliqua sua parte a cono umbrae, uel à corpore Lunari scindatur atque interrumpatur: ijs quidem aliqua pars Solis à corpore Lunae interueniente, &conum uisionis interrumpente, occultatur, sed reliqua pars tamen, non impedita Lunae corpore, conspicua manet. Eam autem Solis obscuratam partem indicat plana superficies, extremum corpus Lunae attingens, ex oculo nostro per Solis corpus educta.