Latin
IN SATVRNO
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 97
Unproofread scanNot analysed yet
&celeritatem tus in epicyclo accedere, quam habet Venus cir perigeum epicycli ideo praecipue, quod diurno motui Veneris in ima parte epicycli multo maius spacium in coelo respondet, quam in summa epicycli apside. Quo tempore etiam corpus ipsius grandius uidetur, &lumen fulgentius. Idem de Luna dicitur, quod eodem die noua &uetus conspici poßit, concurrentibus omnibus causis, apparitionem eius primam maturantibus post coniunctionem de quibus supra dictum est. Sed hic etiam ortus &occasus discernendi sunt, non horum tantum Planetarum causa, sed etiam trium superiorum. Primum autem de uocabulo monendi sunt Iuniores, ut sciant hic ortus appellari apparitiones primas seu nouas earum stella rum, quae aliquandiu radijs Solis obscuratae fuerant, quos ortus nunc noua uoce in scholis appellant Heliacos. Sic etiam cogitent occasus hic dici earum stellarum, quae aliquanto ante supra Horizontem mane uel uesperi conspicuae fuerant, primas seu nouas obscurationes, euenientis ob accessum uel Solis ad stellas, uel stellarum ad Solem. Hos occasus uulgo Heliacos uocant. Discerdibzy G Google Discernuntur autem hi ortus &occasus in lio genera. Vocantur enim alij ortus Matutini, dij Vespertini. Similiter dicuntur &occasus matuini &uespertini. Estque ortus matutinus, ἀνατολὴ ἔσα, quando stella mane ante ortum Solis supra Horizontem iterum conspicitur, quae paulo ante propter Solis nicini uulgorem non cernebatur. Ortus uespertinus ἀνατολὴεσπερία est, quando stella apparere incipit uesperi mox sub occasum Solis, quae prius aliquot diebus propter Solis propinquitatem non cernebatur. Hi ortus ambo stellarum non procul ab ecliptica discedentium, semper coniunctionem ipsarum cum Sole sequuntur. Occasus matutinus δύσις uel κρύψις ἐνα. est quando stella ita prope ad Solem accedit, ut cum prius mane ante Solis ortum cerneretur, amplius conspici desinat. Occasus uespertinus, δύσις ἤ κρύτις ἐσπερία est, quando stella antea conspicua uesperi post Solis occasum, ita fit propinqua Soli, ut uisum nostrum effugiat. Hi occasus ambo, in stellis uicinis eclipticae, sem per ipsarum cum Sole coniunctionem praecedunt. Nunc consideretur discrimen.