Latin
IN SATVRNO
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 98-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tres superiores Planetae, qui non ita ad Solis uiciniMUNCiEN uiciniam alligati sunt, sed libero incessu per totum Zodiacum uagantur (nisi quod in epicyclo suum cursum accommodant ad Solis motum) oriuntur tantum matutino ortu, &occidunt tantum uespertino occasu, ut stellae coelo adfixae. Praecedit autem occasus uespertinus in tribus superioribus, quos tardius incedentes Sol tandem assequitur, &accedens primum fulgorem eorum hebetat, sed tamen aliquandiu adhuc post suum occasum ipsos supra Horizontem conspicuos relinquit, quo tempore uocantur ἐππέριοι &ἐπόμθιοι, &minuti lumine, Cuius tamen appellationis etiam haec causa esse potest, quae supra dicta est, quod Sole propius accedente, tres superiores in fastigia suorum epicyclorum attolluntur, Vnde postea necesse est propter alitudinem, eorum corpora cerni minora &minus fulgida. Tandem propius accedens Sol prorsus eos suo splendore occultat, ut uesperi post Solis occasura non amplius appareant, sicut antea. Et tunc quidem dicuntur occidisse occasu uespertino, à quo tempore uocantur ὑπαυγοι, uulgo combusti, donet iterum incipiant conspici, id quod dum demum fit, cum Sol post coniunctionem praetergressus eos, ut tardiores, post se reliquit tanto interuallo, ut rursus cerni poßint, Tunc oriri dicuntur matutino ortu, uocantur &ενοι &προκγοῦμένοι &aucti lumine, non ideo tantum, quod Sol ab eis digrediens minus minusque eorum lumen obscurat, sed etiam quod ipsi tunc de arce epicyclorum suorum descendentes, terrae incipiunt esse propiores, Vnde &magnitudine &fulgore fiunt magis conspicui.