Latin
iii
Melanchthon, Initia doctrinae physicae iii
Unproofread scanNot analysed yet
Et collocatus est in hoc splendidum domicilium Homo, &insita ei de Deo &de uirtute noticia, ut &sese aspiciens, &oculos circumferens ad contuendum rerum ordinem, &considerandum totius aedificationis consilium, agnoscat &esse Deum, mentem aeternam, architectatricem totius huius operis, sapientem, bonam, ueracem, iustam, beneficam, castam, liberrimam, &adesse huic suo operi, &conseruare res conditas &institutum ordinem, &sine ulla dubitatione uindicem esse, &atrocia scelera atrocibus poenis in hac uita punire, nonn solum ut generis humani societatem tueatur, sed etiam ut commonefaciat nos de seipso, &cum agnoscimus esse iustum, ueracem, beneficum, castum, discernamus eum à naturis iniustis, mendacibus, obscoenis, &oportere congruere nostros mores cum ipsius uoluntate sciamus. Etsi autem natura rerum non potest penitus perspici, nec causae tam mirabilium operum prius intelligi poterunt, quam ipsius architecti aeterni Patris, Filij, &Spiritus sancti deliberationem coram audiemus, tamen nunc quoque in hac caligine nostra, qualiscunque aspectio &consideratio ordinis pulcherrimorum in mundo corporum, aditus est &ad agnitionem Dei, &ad uirtutem, hoc est, ad amandum &conseruandum ordinem &modum in omnibus actionibus. Deinde magnum uitae praesidium est illa tota doctrina, quam ars medica complectitur.