Latin
iv
Melanchthon, Initia doctrinae physicae iv
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur manifestum sit, à Deo ita conditos esse homines, ut naturam aspiciant, doctrina de Elementis &corporum ordine, motibus &qualitatibus seu uiribus, amanda &colenda est, Nec profecto quidquam homini non monstroso hac ipsa consideratione dulcius est. Haec ita esse cum sit notissimum, tamen multi hoc studium consideran dae naturę uituperant, alij aliter. Aliqui aspernantur uniuersam physicen, ut incertam, aut non satis firmas causas monstrantem, ut non ostendi possunt illustres causae, cur non certis interuallis inflammentur Cometae. Sed de certitudine infra respondebimus.