Latin
x
Melanchthon, Initia doctrinae physicae x
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem Aristophanes deridens Socratem, fingit eum metiri passus pulicis, cera uelut persicos cothurnos pulici induentem, ita scio multos in hoc ipso uestibulo Physices deridere Δεπτολογήματα de materia prima, omnibus orbata formis, &de priuatione. Sunt etiam qui nec Elementa recte numerari contendunt, &uelut ex theogonia Hesiodi aliam Physicen extrui uolunt. Nec uero aut defendo, candor A aut nimium amari uolo omnes Ari Vεmανα stotelis argutias. Quanquam autem mi σοσκ scet aliquando exiles &ieiunas disputationes, tamen operis series ad docendum accommodata est. Necesse est enim in uestibulo doctrinae phy posicae numerari prima corpora, &stea corporibus attribui proprietates, loca, qualitates, motus, deinde in mixtione ostendi effectiones &gradus. Hinc ad mixta proceditur ad descriptionem hominis, &considerationem singulorum membrorum, ad naturas animantium, plantarum &aliarum rerum in terra nascentium proferendas. Hanc doctrinam, cum ordine &proprio genere sermonis sine inuolucris, qualia sunt in Timaeo Platonis, Aristoteles, &Theophrastus tradiderint, aut certe inchoarint, iudicium eorum, qui hęc Aristotelica in scholis proponi uoluerunt, non uitupe ro. Si quando alij rectiora et uberiora edent, non solum acumen &Industriam eorum laudabimus, sed etiam uoluntatem, quod hoc mirandum opificium Dei, uidelicet omnia mundi corpora, uelut in luce clariore caeteris ostendere student. Est omnino sapientia DEI, qua hanc mundi mathinam construxit, imperuestigabilis, Et tamen cum uelit eam aspici, consideratio non est inutilis, &aliqua uestigia architecti deprehendi possunt.