Latin
ix
Melanchthon, Initia doctrinae physicae ix
Unproofread scanNot analysed yet
Econtra cum sermo nouus fingitur, plerumque &res mutantur, ut in Scoti &similium scriptis, non sermo tantum corruptus est, sed umbrae rerum seu somnia excogitata sunt, quibus nouae appellationes attributae sunt. Et quanquam forma communis artium sequenda est, tamen haec initia exemplis illustrari prodest, ut con spiciatur utilitas. Saepe igitur optaui, ut eruditus Medicus &amans harum scholasticarum operarum, intuens uniuersam naturam, sumat hunc laborem, haec initia Aristotelica &recitandi &illustrandi. Ego meam infirmitatem agnosco, ac si quis stulticiam esse iudicabit, quod impar tanto oneri ausus sum haec scribere, ab hoc ueniam potius erroris peto, quam me excuso. Sed cum necessarium esse statueremus ego &collegae nostri, Iuuentuti proponere &hanc Philosophiae partem, collegimus ego &Paulus Eberus hanc syluulam, in qua mediocri perspicuitate recitare Aristotelica conamur, quae quidem prodesse ad naturae cognitionem existimauimus.