Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 100
Unproofread scanNot analysed yet
Altera pulmonem alit, altera subtilior exudat in sinistrum thalamum, &in spiritus vitales conuertitur. Duae sunt autem venae infixae dextro ventriculo Caua scilicet, quae est canalis sangumis ab Epate Bransinißi. Sparguntur autem &ab hoc ipso canale in summa basi exiles rami, coronae specie, qui sangumem vehunt minus subtilem, quo propriè cor nuIritur. Altera vero in dextro ventriculo ex ipso torde oriens, nominatur vena ARTERIALIS, quia tunicas habet craßiores &arterijs similes, qua in pulmonem vehitur sanguis subtilior, qui exbalaret, nisi vena munitior esset. Sinister verò thalamus longè praestantior est, &officina eius operis, quod praecipuum est cordis. Gignit tium spiritus vitales ex sangume subtilißimo, qui ex dextro sinu eò exudat. Est autem spiritus vitalis vtilißima &viuifica flamma, similis naturae raelesti, quae calorem &vitam in totum corpus perfert, &praecipuarum actionum organum est. Nascuntur in hoc ipso ventriculo duo canales Brandiusculi, Arteria aorta, quae omnium arterialum in toto corpore stipes est, per quas tanquam per uiueolos praecipuum cordis beneficium in omnes corPoris partes manat, videlicet halitus ille seu viuifica flamma, suo calore fouens omnia membra, &actiones adiuuans. Etst Etsi autem existimo, Arterias dici abagreos quod firmiusculè compactae sunt, &venas secum suspendunt, Nam adiunctae venis sparguntiris totum corpus: tamen &hanc Etymologiam rect temus, ex orificio fictam.