Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 99
Unproofread scanNot analysed yet
Lusit Plato de figura, ideo similem esse pyramidi, quia cum sit igneae naturae, stammarum pyramides referat. Etsi autem de hac causa nihil adfirmari potest, tamen architectus non temere hanc figuram elegit, quae inter solidas prima est, &ad hunc motum congruentior. Situs est, vt basis, im qua generosißimi thalami sunt, exquisitè medium pectoris teneat, mucro aute, erigitur nonnihil ad sinistrum latus, &ne occurrat oßibus pectoris, &vt sinistro lateri plus caloris tribuat, cum dextrum adiuuetur calore Epatis. Duo sunt autem cordis ventriculi, seu thalami seu sinus. Inter hos interstitium est, quod distinguit thalamos. Hoc interstitium cum sit crassum &sin mum, &oculis conspiciatur, non rectè dici tertium ventrem, facile iudicari potest. Ac ne quidem conspici meatus per hoc interstitium facti possunt, seu exudat sanguis in alterum ventriculum per angustißimos poros. Est autem dextri thalami haec vtilitas, excipere ta caua vena sanguinem eò influentem, qui ibi praeparatur, &in duas partes distribuitur.