Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 115
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd verò Poetarum dictis citantur derigan do pulmone, facilima est explicatto. Certè opus est pulmoni &nutrimento &rigatione. Sed vt suprâ dicitur, manifestum est, nutriri &rigari pulmonem per venam Arterialem, quae subtilem sanguinem vehit in pulmonem. Sanguis autem ex cibo &potu antea in Epate natus est. Harum actionum odinem esse non negant Poetae, cum dicunt, vinori gari pulmonem. Verba Alcei recitantur à Plutarcho, quae mendosè scripta sunt in codicibus Gellidi nis, Et rectius sic leguntur: Τέγνε πνεύμονας οἰιῷ, τὸ γὰὰ ἀστρὸν περιτέλλεται. Humectato pulmonem vino, Sol enim circumuoluitur, id est, non iam ascendit, sed flectitur ad occasum. Cùm igitur cor accensum sit, &pulmo arefactus diurno aestu &labore, tum à meridie corporibus quies conceditur, &cibo ac potu reficiantur vires &spiritus, &rigatione humectentur &refrigerentur cor &pulmo. Notum est euim, quod fuerit coenae tempus veteribus. Sic &Euripidis versus intelligatur de rigatione, quae fit ordine per caeteros meatus. Οινος πέρᾶσας πυτυμόνων διαῤῥοὰς: Vnum penetrant pulmonem meatus, scilicet ordine, quem natura attribuit nutrimento. Alij quaerunt subtiliores interPretationes, quas omitto.