Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 116
Unproofread scanNot analysed yet
Θυμός. Donec in descriptione pectoris versamur, est &paruae cuiusdam particulae mentio facienda quae lominatur θυος. Est autem θυμος, sub iugulo dirca pulmonem grandulosa caro, substrata ascendentibus venis &arterijs. Fortaßis autem ideo sic hominatur, quia in iratis incensi spiritus ibi ascenlunt, qui quidem pulmonem &caput inflammant, Vt videmus, iratis rubescere oculos, &totam faciem. Ac in ea ipsa parte, quae θυμος nominatur, interdum valdè irati sentiunt acutißimas punctiones propter concursum spirituum vehementiorem &quasi aestum &Euripum. Lingua. Ante Laryngem positum est os bifurcatum, quod &munit cartilagines Laryngis, &Basis est. cui alligata est lingua per plurimos musculos. Galenus nominat ὑοειδὲς, à figura literae λ. Alij nomis ant λαμβδοαιδὲς. Nam &λάμβδα duos habet Iamos. Si enim vni tantum ramo alligata esset lingua, moueretur inaequaliter, trahereturque tota ad vnum latus. Vt igitur aequaliter agitetur Lingia, duo eam rami sustentant, supra quos libratur, cei machinae fulcris impositae. Herophilus nominat παρασάτην, sicut in aedificijs vsitatum fuit, duas columnas vicinas nominare παρασάτας.