Latin
12
Melanchthon, Liber de anima 12
Unproofread scanNot analysed yet
Huic ardente tuae vigilent sudore Camoenae,
Huic studium ingenij seruiat omne tui.
Ergo homines quando causas, finesque probandos
Scrutati ex hominum conditione sumus.
Iam vocat ad pulcros nos fabrica corporis artus,
Quae mira autorem monstrat in arte Deum.
Nam velut aequali dispensans foedere mundum,
Non aliquòd temerè condidit autor opus:
Corporis humani positas sic ordine partes,
Iusticiae voluit signa referre quae.
Alta Dei sedes spaciosi machina coeli,
Praesentis seriem numinis intus habet.
Aureus in medio Sol astra sequentia ducens,
Prolifica rerum semina luce, fouet.
Ima sed errantum mater foecunda vaporum,
Subiecto tellus aere fulta iacet.
Inde niues abeunt, &ros, &ventus &imber,
Vt reditu foueant cuncta iuuentque suo.
Omnia mens intus lacè diuina gubernat,
Et sapiens cura firmat, &arte iuuat:
Sic etiam humano diuersa in corpore membra,
Vnaimi struxit foedere iuncta Deus.
Nam qui in extremas à puncto corporis oras
Effigiem coeli circulus actus habet.
Totius arx cerebrum est, rorante salubre vapore,
Motibus &teneris sensibus vnde via est.
Cor tenet in medio vitalis regna caloris,
Et cerebro officium dulce iuuante facit.