Latin
13
Melanchthon, Liber de anima 13
Unproofread scanNot analysed yet
Inde abiens tenero exhalans è sanguine flamma,
Singula viuifico membra calore mouet.
Quae simul ac cerebri radios transfudit in arcem
Lucida coelesti redditur aura nota.
Haec agitat vigiles cerebri per nubila sensus,
Acribus &ueruis percita membra mouet.
At similis terrae, densis creberrima fumis,
Abdita sub riguo ventre culina iacet:
Huius opus, molles iecoris per viscera succos
Fundere, &aßiduo membra fouere cibo.
Caetera quid memorem? vigiles sub fronte ministri,
Excubias oculi, limen ad arcis agunt.
Libera compositum defendunt brachia corpus,
Congruit &varijs artibus apta manus.
Haec mens prospiciens, mentisque ministra voluntas,
Omnia consilium quo moderetur, habent.
Heu miscros mundum quicunque coisse putarunt,
Materiae ex atomis triste fluentis opiis.
Ite procul casus, dubiaeque abscedite sortes,
Praesentem haec monstrat dulcis imago Deum
Condtidit aeterno qui prouidus omnia verbo,
Prouidus hic memori condita mente regit.
Ille malis tribuit poenas, &praemia iustis,
Et rerum certas ordinat ipse vices.
Quid quòd ad arcendos facit haec speculatio morbos,
Qui benè se mouit, sanior esse potest.
Corporis ignari, mortem inter prandia coenant,
Crapulaque est homines quas vetat esse senes.