Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 130
Unproofread scanNot analysed yet
Nec de su plura verisimiliter traduntur, ac opiniones ultorum de hac parte volens omitto. Χοάήκ, Infusorium seu infundibulum, quod Prorsus imitatur figuram, quàm nos ein Trechter nominamus, est sub medio ventriculo versus os basilare, ita formatum ex pia matre cingente basin terebelli, vt craßiores superfliitates cerebri quae deinde in sputum vertuntur, aut per nares excerlluntur, excipiat. Sub χοάνῃ, est glandula sita in cauitate oßis Basilaris, quae nominatur πτύελος, id est, peluis, in quam effunditur superfluitas ex χόάυη, ac partim versus palatum, partim versus nares euehitur. Nominat Galenus contextum quendam arteliarum intra os Basilare, substratum toti cerebro, πλέγμια δικτηοεῖδες, quod nuncuparunt Arabes, Rete mirabile. Sed in capite hominis hunc insignem contextum negant esse. Oculi. Dominantur inter sensus Oculi, quos, inquit Plato, praecipuè nobis duces esse ad agnitionem Det, intuentes hanc pulcherrimam coeli machinasis