Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 131
Unproofread scanNot analysed yet
ac notantes motuum varietatem, quae non alio sensu, nisi oculorum animaduerti potuit. Est &hoc ingens beneficium, quòd hoc sensu lucem agnos scimus, quae &mirandum Dei opus est, &magnam naturae partem praecipuè ostendit. Et praestantis simas naturas lucidas esse certum est, Deum, Angelos, Animas &in corpore spiritus vitales &animales. Fabricatio autem sic describitur. Tunicae oculi quinque sunt, &tres humores. Etsi enim artifices tenuius dissecant tunicas, &plures numerant: ta men id eò fit, quia easdem discernunt locis, anteriori &posteriori. Prima nominatur Coniunctiua, seu Alba, seu adhaerens, quia oculum capiti coniungit, orta à panniculo tegente ossa frontis, &ab interiore pelliculo palpebrarum. Haec ambit oculum vsque adcirculum corneae. Secunda nominatur dura seu coronea, quia anteriore parte imitatur laminas pellucidas, ex cornu factas, colore &firmitate. Oritur à dura meunge flinge. In anteriore parte est perspicua. In postesiore, cum sit opaca &durior, vocatur σκληρα. Tertia est Vuea, contigua durae tunicae, dicta θαγοειδὴς, oritur à tenui meninge, tegente Nertium opticum.