Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 132
Unproofread scanNot analysed yet
Inde huius vueae tunicae anteriore parte foramen est, quod nominatur pupilla oculi, quo recipiuntur species visibiles. Eius foraminis umbitus, nominatur iris, propter colorum varietatem, quia in alijs iris caerulea est, in alijs nigra, in alijs fulua. Nam Gaza χαροπὸν vertit fuluum, quales sunt oculi Leonum, Aquilarum, Turturum. Hunc colorem Aristoteles inquit, ingenij &animi praestantiam significare. Quarta Tunica est, nerui visorij dilatatio, in tauitatem similem Nassae. Quare à sagena piscatoria nomen ei factum est ἀμφιβληστοείδης. ComPlectitur totam posteriorem sedem vitrei humoris, et porrigitur vsque ad medium oculi. Quintae Tunica Aranea nominatur, quae est intestitium, tegens vitreum et crystallinum humorem, et discernens ab Aqueo, ac efficit crystallino humori velut glaberrimi speculi superficiem, vt in ea reddi et fulgere imagines seu species acteptae poßint, ac longè omnia specula claritate vincit. Humores tres sunt: Aqueus, qui fluidus est, continetur inter corneam, vt sit interuallum inter corneam &araneam, vtile refractioni, qua species collectae dirigantur ad centrum crystallini humoris. Vitreus dicitur, vitro liquefacto similis, nigredine quadam mixta albo.