Latin
154
Melanchthon, Liber de anima 154
Unproofread scanNot analysed yet
Postea sperans se aquam illam intra cutem desiccaturum esse, iußit se oblini sterorρ boum, &ad solem exponi. Inde mortuus sertur. Empedocles furens insilijt in Aethnae voraSines. Sophoclis delirium fuit multò suauius, qui conuiuia appetebat, &oblectabat se describendis Poematis, negligens administrationem rei domestice. Marius delirans, imaginabatur expeditiones &praelia, adeò vt gestus &clamorem pugnantis Epraesentaret. Ac Luculli amentia fuit hilarior ac initior. sea in senibus, cum degenerat melancholia, efficit imiles amentias. Hic breuiter adiungam Aristotelis quaestiodem de atra bile, non solum vt natura humoris pro, Pius aspiciatur, sed etiam vt multi inuitentur ad Illas ipsas Aristotelis paginas legendas, quae doctri, lam dulcißimam continent. Interrogat autem, qui fiat, vt multi ingenioinimi homines, qui vel in artibus, vel in studio sapientiae, vel in gubernatione excellunt, melant cholici sint: Vt Archimedem melancholicum fuisse, non dubium est, qui adeò intentus fuit suae spe culationi, vt non senserit tumultum captae vibis Et antea saepe stans cum vngeretur oleo, pinxelum tacitas geometricas figuras in ipsis femoribus oleo perfusis.