Latin
155
Melanchthon, Liber de anima 155
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm in balneo inuenisset rationem, qua deprehendi posse intelligebat, quantum aureae coronae argenti admixtum esset, exilijt, ac nudus per plateas currens vociferatus est, ευρηκα, ειρηκα. Hîc quaeritur de atra bile, an &quomodo praestantiores motus in ingenijs efficiat? Aponciss non rectè iudicat, qui existimabat hos motus in magnis viris ab adusta bile esse, non à naturali. Nam adusta efficit furores &amentias, non pai motius qui reguntur consilio. Deceptus est Apo nensis, cum putauit Aristotelem hoc interrogare, An paulatim aetate Heroici viri fiant melancholici? id enim non proponit Aristoteles, sed ipsu naturas &temperamenta eorum sentit esse Me lancholica. Ac deinde satis ostendit, se non de vicioso humore loqui, sed de naturali. Ait triplit cem esse atram bilem. Asininam dilutam multo phlegmate, quae affert frigidos morbos, nec prodent ingenijs. Altera est adusta, quae furores ciet. Tertia est non viciosa, quae cum est copiosior, &sangum. Slini temperamento aptè miscetur, efficit acriores, ardentiores &tenaciores impetus. Ac venustißimè confert Aristoteles atram bilem ad vinum.