Latin
165
Melanchthon, Liber de anima 165
Unproofread scanNot analysed yet
tione in corpore humano. Etsi autem postea discernemus genera appelitionum, tamen nunc ex eo loco aliquid huc transferendum est. Vt enim fiat nutritio, ordinatae sunt appetitiones cibi &potus, Fames &Sitis. Descriptio famis apud Galenium haec est: Fu mes est sensus suctionis venarum, quae cum deest nutrimentum, mulgentur ab exhaustis membris, quare cum &ipsae sugunt ventriculum, fit corrugatio ventriculi &orificij quae sensu percipitur. Adfluit etiam aliquid atrae bilis, quae sua mordaDeinde citate acuit sensum illum corrugationis.