Latin
166
Melanchthon, Liber de anima 166
Unproofread scanNot analysed yet
imaginatio hoc irritato dolore, iudicat cibos quaerendos esse, Aliqui tantum dicunt causam appetitionis esse frigiditatem ventriculi, &atram bilem affluentem ad orificium ventriculi, Sed haec non sunt principales causae, verum suctio venarum, est prinEipalis caussa famis. Omnibus enim membris naturaliter mest vis attrahendi nutrimcutum ex vitino. Membra igiturr exhausta mulgent venas, &venae sugunt ventriculum. Inde sequitur ventriculi &orisicij corrugatio, quae dolorem afTert propter concursum multorum neruorum in orifcio. Deinde sitis causa magis etiam perspicua est. Natura arefacta indiget, irrigatione. Et suctio ve. farum magis arefiacit ventriculum &eius orisicium. Et cibus cum sit calidus &solidior, minus Opitulatur arefactioni. Appetitio igitur oritur frigidi &humidi nutrimenti, quae nominatur sitis. Sentitur autem propter arefactionem in orificio ventriculi. Ita Galenus disertè inquit: Famis &sitis organum esse Orificium ventriculi, propterea quod in eo loco sentitur irritatio. Hae de naturali fame &siti dicuntur. Postea γt βυλιμίας, sunt aliae caussae: ita sitis praeternaturalis seu viciosa habet alias causas.