Latin
168
Melanchthon, Liber de anima 168
Unproofread scanNot analysed yet
Aquosi supersa superfluitas, cum ventum est ad cauam venam plurima effunditur in venas emulgentes &defluit ad renes &vesicam, fitque vrina. Reliquum sanguineae massae, quod est in catae vena, distribuitur inde m tres partes. Vna euehitur ut ramos ascendentes. Secunda in dextrum thalanmum cordis, vt cor &pulmonem nutriat, &vt inde transfundantur riuuli in sinistrum thalamum cordis, vnde spiritus gignuntur. Tertia pars sanguilleae massae labitur in ramos ex trunco venae cauae descendentes, ad alenda inferiora membra. In extremitatibus autem venarum sanguis ille vertitur in secundam humiditatem, quae nominatur Cambium, quae iam membris apponitur, &aßimilatur, quae quidem aßimulatio reuera est generatio quaedam facta virtute spirituum &caloris naturalis in quolibet membro, Quia cuilibet membro insunt, vt ante dictum est, attractio. retentio, alteratio, &expulsio. In quolibet enim Zωὴ φυσικὴ, est, ipse calor naturalis, qui &fouetur spiritu vitali, &est harum virium copulatio, videlicet attrahendi, alteram retinendi &expellendi. Hic modus est nutritionis, in quo gradus sic disternuntur. Digestiones tres numero. Primam in Ventriculo. Secundam in Epate. Tertiam in extremitatibus venarum, vbi sanguis vertitur in secundas humiditates, quae nominantur Cambium. Id postea attrahitur à membro nutriendo, &in eius substantiam vera generatione conuertitur, vt dictum est. Etsi autem de numero digestionum alij alist locuti sunt, tamen prolixiores &inutiles disputationes addere nolui. De materia nutritionis, &alijs rebus eam adiuuantibus. Dictum est de potentia, de organis, de mods nutritionis, Iam &de materia, videlicet de nutri mentis, de cibis &potu, &de externis rebus adius uantibus nutritionem dicendum erat, quae ilusie rantur sex: Aer. Cibus &potus. Somnus &vigilia. Motus &quici. Euacuatio. Affectus animi. Haec sex genera nominantur res nonnatura