Latin
169
Melanchthon, Liber de anima 169
Unproofread scanNot analysed yet
les, quia non sunt partes in hominis substantia. Nos hîc recitamus, vt appellatio rerum non naturalium, quae tamen nutritioni seruiunt, nota sit. Et prodest saepe commonefacere iuniores de his ipsis rebus, vt maiore cura obseruent, quid conducat valetidim, quid noceat. Petenda est autem longior doctrina à medicis. Videmus hominem non nisi in aere viuere. Et manifestum est, expiratione opus esse, ne multitus dine spirituum repleta sede cordis strangulentur homines.