Latin
170
Melanchthon, Liber de anima 170
Unproofread scanNot analysed yet
Inspiratione verò opus est, quia aer refrigerat cor, &pars aeris mutatur in spiritus admixta halitibus, qui ex sanguine nascuntur. Hinc intelligi potest, facilimè infici corda venenato aere. PraeterEa aer totum corporis temperamentum variat. Alia slatura est corporis nati, &educati in aere Scyhtito, vbi sunt corpora vrsis similiora, alia in aere Lybico, vbi corpora sunt similiora simijs. Nec addam plura de aere. De cibis &potu consideret quisque qui sint &communi hominum naturae, &suo temperamento conuenientes. Nam sapientia Dei res certae ita con ditae sunt, vt propter cognationem cum corpore humano verti in sanguinem, &addi corporibus nostris poßint, aliae magis, aliae minus, vt ex tritico &vino fit sanguis. Ex arborum folijs &corticibus sanguis fieri non potest. Tantùm verò addam hîc luo dicta Hippocratis, quorum alterum monet, vt eleganter cibi conuenientes suo cuiusque temperamento, qui vel arcere morbos, vel lenire possint, vt hi qui frigidum ventriculum habent non bibunt aquam, aut nimis tenuem cereuisiam sed vina mediocria, non cruda.