Latin
175
Melanchthon, Liber de anima 175
Unproofread scanNot analysed yet
Nam interius res sensus minis impediuntur. Caussam efficientem hîc nominant eam, suie coctionum cibi adiuuat, vnde vapores exhalant ois igitur haec caussa ipse calor intrò reuocatus virti te cordis, qua in re consilium &ordinem naturae considerare, valdè prodest. Toties iam dictum est, cùm naturam hominum Deus opifex talem condiderit, vt velit eam nutiitioni seruari, multa instituit, quae ad id opus condis cunt. Sumto alimento fieri in ventriculo &Epate coctionem necesse est. Eodem tempore simul cum nouo sangume cor rigatur &reficitur, plurimus Pirituum gignitur. Vt igitur cor actioni propriss &ventriculi &Epatis opem ferat, minus spargi calorem in externa membra. Iam reuocato calore intro, cum coepit fieri coctio, simul exhalant vapores in cerebrum &liquescentes, obstruunt meatus sensitum, &impediunt spiritus, ne dilabantur in neruos, qua resistitur moFus locals. Ita nunc simul iuuantur quiete externa, ventriculus, epar, eor, &cerebrum. Ac iustißimum est, esse aliqua certa interualla, in quibus haec praecipua membra hominis reficiantur.